Tobit 5
Bíblia Livre Para Todos (pt) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit: Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater.
- 2
Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro: ille me nescit, et ego eum ignoro: quod signum dabo ei? sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi.
- 3
Tunc pater suus respondit illi, et dixit: Chirographum quidem illius penes me habeo: quod dum illi ostenderis, statim restituet.
- 4
Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua, ut dum adhuc vivo, recipias eam.
- 5
Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum stantem præcinctum, et quasi paratum ad ambulandum.
- 6
Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit: Unde te habemus, bone juvenis?
- 7
At ille respondit: Ex filiis Israël. Et Tobias dixit ei: Nosti viam quæ ducit in regionem Medorum?
- 8
Cui respondit: Novi: et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum, qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis.
- 9
Cui Tobias ait: Sustine me obsecro, donec hæc ipsa nuntiem patri meo.
- 10
Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hæc patri suo. Super quæ admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum.
- 11
Ingressus itaque salutavit eum, et dixit: Gaudium tibi sit semper.
- 12
Et ait Tobias: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video?
- 13
Cui ait juvenis: Forti animo esto: in proximo est ut a Deo cureris.
- 14
Dixit itaque illi Tobias: Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam.
- 15
Et dixit ei angelus: Ego ducam, et reducam eum ad te.
- 16
Cui Tobias respondit: Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu.
- 17
Cui Raphaël angelus dixit: Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat?
- 18
sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiæ magni filius.
- 19
Et Tobias respondit: Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum.
- 20
Dixit autem illi angelus: Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum.
- 21
Respondens autem Tobias, ait: Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum.
- 22
Tunc paratis omnibus quæ erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suæ, et ambulaverunt ambo simul.
- 23
Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere: Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis.
- 24
Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum:
- 25
sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum.
- 26
Dixitque ei Tobias: Noli flere: salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum.
- 27
Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.
- 28
Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit.