Acts 11
Bíblia Livre Para Todos (pt) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.
- 2
Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,
- 3
dicentes: Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis?
- 4
Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens:
- 5
Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.
- 6
In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.
- 7
Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge, Petre: occide, et manduca.
- 8
Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
- 9
Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
- 10
Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum.
- 11
Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me.
- 12
Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
- 13
Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,
- 14
qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.
- 15
Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.
- 16
Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.
- 17
Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum?
- 18
His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.
- 19
Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis.
- 20
Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum.
- 21
Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
- 22
Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
- 23
Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino:
- 24
quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
- 25
Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.
- 26
Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani.
- 27
In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam:
- 28
et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio.
- 29
Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus:
- 30
quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.