Luke 5
Bíblia Livre (pt-BR) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.
- 2
Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia.
- 3
Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.
- 4
Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.
- 5
Et respondens Simon, dixit illi: Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete.
- 6
Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem rete eorum.
- 7
Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.
- 8
Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
- 9
Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant:
- 10
similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens.
- 11
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
- 12
Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
- 13
Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.
- 14
Et ipse præcepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis.
- 15
Perambulabat autem magis sermo de illo: et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.
- 16
Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.
- 17
Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos.
- 18
Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quærebant eum inferre, et ponere ante eum.
- 19
Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.
- 20
Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua.
- 21
Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
- 22
Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris?
- 23
Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula?
- 24
Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
- 25
Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum.
- 26
Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie.
- 27
Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me.
- 28
Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
- 29
Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.
- 30
Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?
- 31
Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.
- 32
Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.
- 33
At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum: tui autem edunt et bibunt?
- 34
Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare?
- 35
Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus: tunc jejunabunt in illis diebus.
- 36
Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.
- 37
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt:
- 38
sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.
- 39
Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus melius est.