Job 38
Bible in Basic English (en) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:
- 2
[Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?
- 3
Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi.
- 4
Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi, si habes intelligentiam.
- 5
Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam?
- 6
Super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus,
- 7
cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?
- 8
Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens;
- 9
cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem?
- 10
Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,
- 11
et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
- 12
Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum?
- 13
Et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea?
- 14
Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum:
- 15
auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
- 16
Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti?
- 17
Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti?
- 18
Numquid considerasti latitudinem terræ? indica mihi, si nosti, omnia:
- 19
in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit:
- 20
ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.
- 21
Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras?
- 22
Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
- 23
quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli?
- 24
Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram?
- 25
Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
- 26
ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur;
- 27
ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes?
- 28
Quis est pluviæ pater? vel quis genuit stillas roris?
- 29
De cujus utero egressa est glacies? et gelu de cælo quis genuit?
- 30
In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.
- 31
Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?
- 32
Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis?
- 33
Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra?
- 34
Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
- 35
Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus?
- 36
Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?
- 37
Quis enarrabit cælorum rationem? et concentum cæli quis dormire faciet?
- 38
Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur?
- 39
Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis,
- 40
quando cubant in antris, et in specubus insidiantur?
- 41
Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?]