John 7
Arabic Van Dyck (ar) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam: non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.
- 2
Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia.
- 3
Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.
- 4
Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo.
- 5
Neque enim fratres ejus credebant in eum.
- 6
Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum.
- 7
Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.
- 8
Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est.
- 9
Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.
- 10
Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.
- 11
Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille?
- 12
Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.
- 13
Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.
- 14
Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.
- 15
Et mirabantur Judæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?
- 16
Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
- 17
Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
- 18
Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
- 19
Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?
- 20
Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quæret interficere?
- 21
Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini:
- 22
propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.
- 23
Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?
- 24
Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
- 25
Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere?
- 26
et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
- 27
Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
- 28
Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
- 29
Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit.
- 30
Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.
- 31
De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit?
- 32
Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.
- 33
Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit.
- 34
Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire.
- 35
Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?
- 36
quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?
- 37
In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.
- 38
Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.
- 39
Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
- 40
Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta.
- 41
Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus?
- 42
nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?
- 43
Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
- 44
Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus.
- 45
Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum?
- 46
Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
- 47
Responderunt ergo eis pharisæi: Numquid et vos seducti estis?
- 48
numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis?
- 49
sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.
- 50
Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis:
- 51
Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?
- 52
Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.
- 53
Et reversi sunt unusquisque in domum suam.