Galatians 4
Arabic Van Dyck (ar) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium:
- 2
sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre:
- 3
ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
- 4
At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
- 5
ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
- 6
Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater.
- 7
Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum.
- 8
Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.
- 9
Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis?
- 10
Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.
- 11
Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
- 12
Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.
- 13
Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea
- 14
non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.
- 15
Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
- 16
Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?
- 17
Æmulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.
- 18
Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos.
- 19
Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis:
- 20
vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis.
- 21
Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis?
- 22
Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera.
- 23
Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem:
- 24
quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar:
- 25
Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.
- 26
Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.
- 27
Scriptum est enim: Lætare, sterilis, quæ non paris; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.
- 28
Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.
- 29
Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc.
- 30
Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.
- 31
Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit.